This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Ab altera parte hoc colore omnes declamauerunt tamquam patre iubente fecisset. TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSVS IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi. Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum filium meum custodiri iussit ne mori posset. CESTIVS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt, quid faciet? moriatur, inquis. hoc dicis: ne caedat patrem occidat. FVSCVS ARELLIVS dixit: conplecti uolo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO dixit: uiderit quantum tibi se putet debere respublica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. MONTANVS VOTIENVS dixit in narratione: si perseueras, fili, fratrem sequar: uideris utrum caedere patrem malis an occidere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.