Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59. alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus
triumphavit; quem triumphum magis gratiae quam
rerum gestarum magnitudini datum constabat.
[2]
armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam
[p. 178]
pecuniam ad modum. divisit tamen in singulos1 milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex
equiti.
[3]
nihil in eo triumpho magis insigne fuit
quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet
quo priore anno ex praetura triumphaverat.
[4]
secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules
sunt M. Iunius Brutus A. Manlius2 Volso.
[5]
praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus3 Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito.
[6]
ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant.
[7]
terra
movit; in fanis4 publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se,
[8]
lanxque5 cum integumentis quae Iovi apposita6 fuit, decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra quam ut ludi instaurarentur actum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

