previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. "exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum vias in unum diem contulit. [2] volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere; volui, cum ad cenam invitavi, veneno scilicet tollere; volui, cum comisatum gladiis succincti1 me secuti sunt, ferro interficere. [3] tempora quidem qualia sint ad parricidium electa vides: lusus, convivii, comisationis. quid? Dies qualis? quo lustratus exercitus, quo inter [p. 42] divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam2 fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera,3 pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen: [4] hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem4 expiarem? [5] sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit. [6] nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres? [7] cum autem iratus negasses, utrum ut placarem te danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, [8?] quoniam semel venenum paraveram, an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eodem die,5 per speciem comisationis occiderem? [9] quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam vitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque vitaturum existimabam?

1 succincti Drakenborch: accincti M: cincti ς.

2 A.U.C. 572

3 soli tua tegentes latera ed. Frobeniana 1535: solito more gentis latera ς.

4 mentem ed. vascosana: gentem ς.

5 eodem die Madvig: eo die M: eo ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: