Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. dum inter Achaeos et tyrannum bellum
erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum
avertissent.
[2]
minimum operae in Achaeis adeundis
consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad
cetera quoque satis fidos censebant esse.
[3]
Athenas
primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere,
adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum
est.
[4]
accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars
principum alienati Romanis totique Antiochi et
[p. 90]
Aetolorum erant,
[5?]
quia, cum reddi obsidem filium1 Philippo adlatum esset stipendiumque impositum
remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.
[6]
id ne
fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque
eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique
adventu malebant.
[7]
adversus eos ita disserendum
erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa
Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti
quam in Magnetibus esset.
[8]
illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis
obnoxiam Romanis esse tum eam civitatem praecipue:
[9]
ibi enim non praesidium modo Macedonum
fuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semper
in oculis habendus esset dominus;
[10]
ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi
regiam adducerent, et novus et incognitus pro vetere
et experto habendus rex esset.
[11]
magnetarchen
summum magistratum vocant; is tum Eurylochus
erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum
sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret;
[12]
id ne fieret,
omnia et conanda et audenda Magnetibus esse.
et inter dicendi contentionem inconsultius evectus
proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem
esse, re vera omnia ad nutum Romanorum fieri.
[p. 92]
[13?]
sub hanc vocem2 fremitus variantis multitudinis3 fuit partim adsensum4 partim indignationem,5 dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus6 ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret.
[14]
hac voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat,
[15?]
ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne7 unius amentiam civitati adsignarent; suo quemque periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere; nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse,
[16?]
quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros quam ut Romanam amicitiam violarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

