Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. sub idem tempus legati ab regibus Romam
reverterunt;
[2]
qui cum nihil quod satis maturam
causam belli haberet, nisi adversus Lacedaemonium
tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum
oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in
Graeciam est ad tuendos socios.
[3]
consules, quando
nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum
fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit.
[4]
duo
consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt. primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus
aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
[5]
et in utraque
Hispania eo anno res prospere gestae nam et C.
[p. 64]
Flaminius oppidum Licabrum munitum1 opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit,
[6?]
et M. Fulvius proconsul cum
duobus exercitibus hostium duo secunda proelia
fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad
eum defecerunt.
[7]
tum in Oretanos progressus et ibi
duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum
amnem ire pergit. Toletum ibi parva urbs erat, sed
loco munito.
[8]
eam cum oppugnaret, Vettonum
magnus exercitus Toletanis subsidio venit. cum
iis signis collatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus
operibus Toletum cepit.
1 A.U.C. 562
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

