31.
[86]
quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi
atque huic rei publicae1 praesidetis, qui hoc imperium, qui
hanc libertatem, qui populum Romanum2, qui haec tecta
atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis,
testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere,
nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus
susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. nihil
de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.
itaque idem ego ille qui vehemens in alios3,
[87]
qui inexorabilis
in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui;
reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque
debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis
quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil
feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam
demersam extuli; misericordia civium adducti tum4 fuimus
tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa
omnium5 una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut
ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus,
sic ad salutem innocentium voluntate deducor6.
[88]
nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum,
misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae
calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed
ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis
inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus,
quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae7 quibus
laetari ac8 perfrui possit? domus erit, credo, exornata,
aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum
pristinum9 recuperabit. omnia, iudices, haec amissa sunt,
omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta
unius iudici calamitate occiderunt10. sed ne exstinctor patriae,
ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti
sceleris11 in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique
hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur;
huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit12,
cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam
memoriam dedecoris relinquat.
[89]
hic13 vos orat, iudices, parvus,
ut se aliquando si non integra fortuna, at ut14 adflicta
patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt itinera
iudiciorum15 et fori quam campi et16 disciplinarum. non iam
de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur;
vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur
laboramus. quid enim est huic reliqui quod eum in hac
vita17 teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita
videatur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 qui populum Rom. TEa: populumque Rom. cett.
3 in alios del. Madvig
4 tum TE: tunc cett.
5 amissa omnium TE: omnium amissa cett.
7 reliqua vitae E: vitae reliqua c
9 pristinum E: om. cett.
10 ceciderunt bc1
11 sceleris TE: generis cett.
12 ne denique ... metuit TE: om. cett.
13 hoc T parvus TEπk: patruus cett.
14 at ut TEπ: ut apc: at (ac g) cett.
15 itinera iudic. TE: iudic. itinera cett.
16 campi et E: et T: om. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

