21.
[60]
iam vero quod obiecit1 Pompeianos esse a Sulla impulsos
ut ad istam coniurationem atque2 ad hoc nefarium facinus
accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. an tibi
Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam3,
aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit4,'
inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta
oppidum in sua potestate posset per5 Pompeianos habere.'
primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata
ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos
esset agitata6; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla
in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo
coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis
quam sese esse defensos.
[61]
atque hoc, iudices, ex hac frequentia
colonorum, honestissimorum hominum, intellegere
potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem,
custodem illius coloniae si in omni fortuna atque7 omni
honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen
casu in quo8 adflictus iacet per vos iuvari9 conservarique cupiunt.
adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis10 etiam in
crimen vocantur; qui ita de ambulatione ac de11 suffragiis
suis cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute
sentirent.
[62]
ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio
praetereunda esse virtus, quod, cum ab hoc illa colonia deducta
sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum
rei publicae12 fortuna diiunxerit13, ita carus utrisque est14
atque iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque
constituisse videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 obiecit Tπa: obicit (subicit b1ς) cett.
3 dixit umquam Tπ: umquam dixit cett.
4 diiunxit T: disiunxit cett.
5 per T: et cett.
6 agitata T: excogitata (exagit. π) cett.
8 in quo Tπ: quo (om. a) cett.
9 iuvari T: tutari cett.
10 istis Halm: his T: illis cett.
11 ac de T: et de cett.
12 rei p. populi R. Angelius
13 diiunxerit (dis- E) TE: diviserit cett.
14 est om. Tc1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

