14.
[40]
exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit,
me accusat; ait me aliter ac dictum sit1 in tabulas publicas
rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo2 quae vestra
sunt, nec vero possum meo tantum3 ingenio dare ut tot res
tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima
tempestate rei publicae mea sponte dispexerim4—vos profecto
animum meum tum conservandae patriae cupiditate
incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad
unam salutem rei publicae convertistis5, vos denique in tantis
tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae
praetulistis6.
[41]
vidi ego hoc, iudices7, nisi recenti memoria
senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus
essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati
quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis
patrimoni8 naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata9
haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum
quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem10
suorum malorum invenire. itaque introductis in senatum
indicibus constitui11 senatores qui omnia indicum dicta,
interrogata, responsa perscriberent.
[42]
at quos viros! non
solum summa virtute et fide, cuius generis erat12 in senatu
facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia13,
celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse,
C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum
praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. credo
esse neminem qui his hominibus14 ad vere referendum aut
fidem putet aut ingenium defuisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sit Te, Schol.: est cett.
2 tribuo T: tribuam cett.
3 tantum meo e
4 dispex. eaςb2k: despex. cett.
5 convertistis Te: contulistis cett.
6 menti meae praetul. Te: praetul. menti meae cett.
7 iudices vidi Ta: om. e
8 patrimonii Te, Schol.: patrimonio cett.
9 indic. Ta: iudic. cett.
10 aliquem hoc loco hab. Tec, post malorum cett.
11 institui Schol.
13 scientia e, Schol.: consuetudine et add. cett.
14 hominibus TEeπ: omnibus cett. ad ... referendum TEe: aut ... referendis cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

