[41]
consul ille egit eas res quarum me
participem esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar,
tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. me ille
ut quinqueviratum acciperem rogavit; me in tribus sibi
coniunctissimis consularibus esse voluit; mihi legationem
quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. quae
ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae
repudiavi. quam sapienter, non disputo; multis
enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui
cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire
et popularis impetus populari praesidio propulsare possem,
quamvis excipere fortunam, subire vim atque iniuriam malui
quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de
meo statu declinare. sed non is solum gratus debet esse
qui accepit beneficium, verum etiam is cui potestas accipiendi1
fuit. ego illa ornamenta quibus ille me ornabat decere me
et convenire iis rebus quas gesseram non putabam; illum
quidem amico animo me habere eodem loco quo principem
civium2, suum generum, sentiebam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

