[30]
sed si ille hac tam eximia
fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat,
ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo,
quem, etiam si ille aliud vellet, rei publicae consulere oporteret?
ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore
in provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere
rationem. nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis
vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

