[28]
non decrevi
solum sed etiam ut vos decerneretis laboravi, multa
dissentientibus respondi, scribendo adfui. tum quoque
homini plus tribui quam nescio cui necessitati. illum enim
arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniae retinere exercitum
praeda ante parta et bellum conficere posse; sed decus illud
et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non
putavi. actum est de decem legatis, quos alii omnino non
dabant, alii exempla quaerebant, alii tempus differebant, alii
sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic
sum locutus ut omnes intellegerent me id quod rei publicae
causa sentirem facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

