6.
[13]
hic ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani,
quorum ius iudicio temptatur, quam vos, senatores, quorum
agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe
ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita. nam cum
optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac
ipsa quaestione referente existerent non nullae, sed perpaucae
tamen acerbae sententiae, quae quidem censerent
ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magistratuum
lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et
senatus frequens restitit, et, quamquam tum propter multorum
delicta etiam ad innocentium periculum tempus
illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis,
huic ordini ignem novum subici non sivistis.
[14]
hoc animo
igitur senatus. quid? vos, equites Romani, quid tandem
estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen
acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur,
primum versum attenderet. si esset ‘“dictator, consul
praetor, magister equitum”,’ ne laboraret; sciret nihil
ad se pertinere; sin esset ‘“Quicumqve post hanc legem”,’
videret ne qua nova quaestione adligaretur.
[15]
nunc vos,
equites Romani, videte. scitis me ortum e vobis omnia
semper sensisse pro vobis. nihil horum sine magna cura
et summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines
et ordines, ego vos semper complexus sum. moneo et
praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines
deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne
duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro
quam ferre possitis. serpet hoc malum, mihi credite,
longius quam putatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

