5. hoc vero novum et
ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi
nomen est nusquam. in litibus dico; modo vos idem in
A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum
appellavit? testis autem? num accusator? num denique
toto illo in iudicio Postumi nomen audistis?
[11]
non igitur
reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed
est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis
reus. quibus tabulis? quae in iudicio Gabiniano recitatae
non sunt. quo teste? A quo tum appellatus nusquam est.
qua aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta
nulla est. qua lege? qua non tenetur.
hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae;
quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis.
si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate
quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat
eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam
timeat, si non pertimescat suam.
[12]
Vbi est igitur sapientia
iudicis? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid
debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit
solum, sed etiam quatenus commissum sit. datur tibi
tabella iudici. qua lege? Iulia de pecuniis repetundis.
quo de reo? de equite Romano. at iste ordo lege ea
non tenetur. 'illo,' inquit, 'capite: quo ea pecunia pervenerit.'
nihil audisti in Postumum, cum in Gabinium
iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares.
'at nunc audio.' reus igitur Postumus est ea
lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac
liber est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

