[36]
dixerunt hic modo nobiscum ad haec
subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium
crimini! iam nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum
agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus
nullum est. Vbi semel quis peieraverit, ei credi postea,
etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim,
iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi
soleat esse ob eamque causam idem iudices retineantur qui
fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi
possit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

