17.
[45]
satis multa hominibus non iniquis haec esse debent,
nimis etiam multa vobis quos aequissimos esse confidimus.
sed ut omnium vel suspicioni vel malivolentiae vel crudelitati
satis fiat: 'occultat pecuniam Postumus, latent regiae
divitiae.' ecquis est ex tanto populo qui bona C. Rabiri
Postumi nummo sestertio sibi addici velit? sed miserum
me, quanto hoc dixi cum dolore! hem, Postume, tune
es C. Curti filius, C. Rabiri iudicio et voluntate filius,
natura sororis? tune ille in omnis tuos liberalis, cuius
multos bonitas locupletavit, qui nihil profudisti, nihil
ullam in libidinem contulisti? tua, Postume, nummo
sestertio a me addicuntur? O meum miserum acerbumque
praeconium!
[46]
at hoc etiam optat miser ut vel
condemnetur a vobis, si ita bona veneant ut solidum
suum cuique solvatur. nihil iam aliud nisi fidem curat, nec
vos huic, si iam oblivisci vestrae mansuetudinis volueritis,
quicquam praeterea potestis eripere. quod, iudices, ne
faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si adventicia
pecunia petitur ab eo cui sua non redditur. nam in eum
cui misericordia opitulari debebat invidia quaesita est.
[47]
sed
iam, quoniam, ut spero, fidem quam tibi dedi praestiti,
Postume, reddam etiam lacrimas quas debeo; quas quidem
ego tuas in meo casu plurimas vidi. versatur ante oculos
luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te cum tuis
copiis ad me detulisti. tu comitibus, tu praesidio, tu etiam
tanto pondere auri quantum tempus illud postulabat discessum
illum sustentasti, tu numquam meis me absente liberis,
numquam coniugi meae defuisti. possum excitare multos
in patriam reductos testis liberalitatis tuae, quod saepe
audivi patri tuo Curtio magno adiumento in iudicio capitis
fuisse;
[48]
sed iam omnia timeo; bonitatis ipsius invidiam
reformido. nam indicat tot hominum fletus quam sis
carus tuis, et me dolor debilitat intercluditque vocem. vos
obsecro, iudices, ut huic optimo viro, quo nemo melior
umquam fuit, nomen equitis Romani et usuram huius lucis
et vestrum conspectum ne eripiatis. hic vos aliud nihil
orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque ut
in hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna
eripuerat, nisi unius amici opes subvenissent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

