[8]
quorum
ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum:
de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe
audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto.
nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus
vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia,
nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant1
libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio,
non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod
agitur, id disputo. huic vos non submittetis? hunc diutius
manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna
cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior2
an infelicior esset iudicare.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

