Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[228]
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna,
doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens,
gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris
multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas
aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem1 consequi poterat
et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex
historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat
superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo
quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis
litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum
in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum
eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis
intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo
C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in
patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse.
Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco
voluimus aetatem eius2 in disparem oratorum aetatem34 includere5. Quamquam id quidem omnibus usu venire
necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et
cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum
aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem
[p. 1068]
aedilibus6 ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum7 ille
octoginta, ipse triginta annos natus esset: sic
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

