Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[200]
itaque intellegens dicendi
existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno
aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. Videt
oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam
etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem: intellegit oratorem1 in ea causa non adesse,
qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam
fidibus manum. Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut2 doceri de re idque etiam vultu probare
videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione
quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius:
ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen
oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut
perfectum iam esse profecto intelleget.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

