Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[156]
tum Brutus:
Ita prorsus, inquit, et antea putabam—audivi enim nuper
eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum
pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset,
vellem cognoscere—et nunc meum iudicium multo magis
confirmo testimonio et iudicio tuo; simul illud gaudeo,
quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium
studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab
obtrectatione et1 invidia, quae solet lacerare plerosque, uti
ea2
3 non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam
conciliare videatur. Quali enim te erga ilium perspicio,
tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

