Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[65]
etenim supervacuus foret
in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire
praeteritis. neque tamen quidquam ex iis, quae
tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim
particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita neminem didicisse paeniteat, colligere
tantum eadem ac disponere paulo significantius conor.
omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius
demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

