Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui
confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus
sive alius hic Hermagoras fuit. nam eiusdem esse
quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa
composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico
primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis
et causas diviserit? quod reprehendit Cicero ac
thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

