Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum censeret priorem dicere qui
petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem,
qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum
Romanus:
[2]
simplicem suam orationem esse; ea
enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis
condicio.
[3]
deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas
sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis
ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro factam
occupasset,
[4?]
Ptolomaeo Aegypti regi reddendas
urbes, quas post Philopatoris Ptolomaei mortem
occupavisset. suas populique Romani condiciones
has esse: ceterum et socium audiri postulata verum
esse.
[5]
Attali regis legatus naves captivosque quae
ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium
Venerisque templum quae spoliasset evastassetque,
[p. 254]
pro incorruptis restitui;
[6]
Rhodii Peraeam—regio est1 continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis
—repetebant postulabantque praesidia deduci ab
Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in
Hellesponto Sesto atque Abydo,
[7?]
et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari
omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum
et Argos repetebant.
[8]
praetor Aetolorum Phaeneas
cum eadem fere quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes quae
quondam iuris ac dicionis eorum fuissent,
[9?]
excepit
orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir
ut inter Aetolos facundus.
[10]
iam dudum se reticere
ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne
quem sociorum dicentem interpellet. nec2 de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse.
[11]
in colloquiis insidiari et captare;
in bello non congredi aequo campo neque signis
collatis dimicare, sed refugientem incendere ac
diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere.
[12]
at non antiques Macedonum reges,3 sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent quo opulentius haberent imperium.
[13]
nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter
bellum relinquere, quod consilium esse?
[14]
pluris
priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse
[p. 256]
Philippum quam omnes qui umquam hostes Thessaliae4 fuerint.
[15]
ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum;
[16]
Cium, item suae dicionis urbem, funditus evertisse ac delesse;
eadem fraude habere eum Thebas Phthias, Echinum,
Larisam, Pharsalum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

