Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. hiems iam eo tempore erat, et, cum T.
Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna
disposita haberet, Opunte seditio orta est.
[2]
factio
una Aetolos, qui propiores1 erant, altera Romanos accersebat.
[3]
Aetoli priores venerunt; sed opulentior
factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem
Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit
[p. 250]
urbem.
[4]
arcem regium tenebat praesidium, neque2 ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt.
[5]
mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit
quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus
petens colloquio.
[6]
id gravate regi concessum est,
non quin cuperet Quinctius per se partim armis,
partim condicionibus confectum videri bellum;
[7]
necdum enim sciebat utrum successor sibi alter ex
novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut
tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium
prorogaretur;
[8]
aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel
ad pacem decedenti rem inclinare.
[9]
in sinu Maliaco
prope Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade
cum quinque lembis et una nave rostrata venit.
[10]
erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum
exul, vir insignis, Cycliadas.
[11]
cum imperatore
Romano rex Amynander erat et Dionysodorus,
Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae
classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei
duo, Aristaenus et Xenophon.
[12]
inter hos Romanus
ad3 extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset,
[13?]
“commodius” inquit, “si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque.”4 cum rex facturum se id negaret, “quem tandem” inquit Quinctius [p. 252]
“times?” ad hoc ille superbo et regio animo:5
[14]
“neminem equidem timeo praeter deos immortales; non omnium autem credo fidei, quos circa te video, atque omnium minime Aetolis.”
[15]
“istuc quidem” ait Romanus “par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides
sit.”
[16]
“non tamen” inquit, “T. Quincti, par
perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus
et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli
praetorem alium ac Macedones regem in meum
locum substituant.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

