Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes1 adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in
Romanam amicitiam avertendi.
[2]
cycliadan, principem factionis ad Philippum trahentium res,
expulerant; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi
volebat, praetor erat.
[3]
classis Romana cum Attalo
et Rhodiis Cenchreis stabat, parabantque communi
omnes consilio Corinthum oppugnare.
[4]
optimum
igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur,
legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes,
si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum
contributuros in antiquum gentis concilium.
[5]
auctore
consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et
Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi.
[6]
sicyone
datum est iis concilium. erat autem non admodum
simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat
Nabis Lacedaemonius, gravis et adsiduus hostis;
horrebant Romana arma;
[7]
Macedonum beneficiis et
veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum
suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque,
neque ex iis,
[8?]
quae tum ad tempus faceret, aestimantes
graviorem post bellum dominum futurum cernebant.
[9]
neque solum, quid in senatu quisque civitatis suae aut
in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent
ignorabant,
[10?]
sed ne ipsis quidem secum cogitantibus
quid vellent aut quid optarent, satis constabat. ad
homines ita incertos introductis legatis potestas
dicendi facta est.
[11]
Romanus primum legatus L.
[p. 208]
Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos2 Rhodii disseruerunt;
[12]
Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba
passi erant, invecti sunt.
[13]
et illa quidem contio sub
occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus
die absumpto dimissa est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

