previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. In civitate tanto discrimine belli sollicita, cum omnium secundorum adversorumque causas in [p. 46] deos verterent, multa prodigia nuntiabantur:1 [2] Tarracinae Iovis aedem, Satrici Matris2 Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus terrebant in aedem Iovis foribus ipsis duo perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus visas esse; [3] Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; [4] et bos in agro Romano locutus, et ara Neptuni multo manasse sudore3 in circo Flaminio dicebatur, et aedes Cereris, Salutis, Quirini de caelo tactae. [5] prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere; ea ex senatus consulto facta. [6] plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Vestae exstinctus, caesaque flagro est Vestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis. [7] id quamquam nihil portendentibus deis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Vestae haberi placuit.

[8] priusquam proficiscerentur consules ad bellum, moniti4 a senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse, et5 posse sine [p. 48] metu in agris habitari; minime6 convenire Siciliae7 quam Italiae colendae maiorem curam esse. [9] Sed res haudquaquam erat populo facilis, et8 liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis. Magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit. [10] moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere. [11] Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste tueretur; consules ex senatus consulto edixerunt ut qui cives Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in colonias reverterentur. principio deinde veris et ipsi ad bellum profecti sunt.

[12] Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Veturius a Q. Claudio propraetore accepit novisque militibus quos ipse conscripserat supplevit. [13] In Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque [14] Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. Maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta evasere. [15] inde9 in [p. 50] Lucanos profecti; ea sine certamine tota gens in10 dicionem populi Romani rediit.

1 A.U.C. 548

2 Matris, after this P(1)N om. as far as Satri-: supplied by A3N3JK Aldus, Froben.

3 manasse sudore P(1)n Aldus: sudore manasse JK Froben 2.

4 moniti P(1)n Aldus: admoniti Sp?AJK Froben 2.

5 et SpA3N3JK Froben 2:om. P(1)n Aldus.

6 metu ... minime A3N3 (JK with habitare): om. P(1)N.

7 A.U.C. 548

8 et A3N3JK Aldus: om. P(1)N.

9 Inde N2 or N3JK Aldus: om. P(1)N.

10 A.U.C. 548

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (67 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
  • Cross-references to this page (35):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matris Matutae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Neptunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Placentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Placentinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quirinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satricani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satricum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarracina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Veturius Philo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vesta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ceres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consentinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cremonensium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ignis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imber
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VESTA´LES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CREMO´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´TRICUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARRACI´NA
    • Smith's Bio, Matu'ta
    • Smith's Bio, Metellus
    • Smith's Bio, Philo, Vetu'rius
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: