Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Scipio, cum ad eum fama tanti comparati
exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus
tantae se fore1 parem multitudini ratus ut non in
speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia,
[2?]
neque in iis tamen tantum virium ponendum ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque,
magnum momentum facerent,
[3?]
praemisso Silano ad
Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites
peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum
pollicitus erat acciperet,
[4?]
ipse ab Tarracone profectus
protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit.
[5]
eo adducta ab
Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites.
inde ad Baeculam urbem progressus2 omni exercitu civium, sociorum, peditum equitumque quinque et
quadraginta milibus.
[6]
Castra ponentes eos Mago et
Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt,
[p. 56]
turbassentque munientes, ni abditi post tumulum3 opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
[7]
ei promptissimum quemque et
proxime vallum atque in ipsos munitores primum
invectum vixdum proelio inito fuderunt. cum
ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit.
[8]
Sed cum
ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex
opere deducti milites atque arma capere iussi plures
usque4 et integri fessis subirent,5 magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie vertunt Poeni Numidaeque.
[9]
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim, qua
cuique proximum fuit, in fugam effunduntur.
[10]
et
quamquam eo proelio aliquantum et6 Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen numquam7 per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.
1 fore P(3)N2 or N3 Eds.: after parem JKx: om. Sp Froben 2, Conway.
2 progressus P(3) Eds.: progressus cum ANJK Aldus: processum cum Sp? Froben 2, Conway.
3 A.U.C. 548
4 usque SpJK Froben 2: om. P(1)N Aldus.
5 subirent A3NXJK Aldus: om. P(1)N.
6 et A3N2JK Aldus: om. P(1)N.
7 numquam SpA3NxJK Aldus: om. P(1)N.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

