previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. in ciuitate tanto discrimine belli sollicita cum omnium secundorum aduersorumque causas in deos uerterent, multa prodigia nuntiabantur: [2] Tarracinae Iouis aedem, Satrici Matris Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus terrebant in aedem Iouis foribus ipsis duo perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus uisas esse; [3] Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albae duo soles uisos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; [4] et bos in agro Romano locutus et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur; et aedes Cereris Salutis Quirini de caelo tactae. [5] prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habereea ex senatus consulto facta —: [6] plus omnibus aut nuntiatis peregre aut uisis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Uestae exstinctus, caesaque flagro est Uestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis. [7] [p. 28024]id quamquam nihil portendentibus dis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Uestae haberi placuit. priusquam proficiscerentur consules ad bellum moniti a senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent: [8] deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse et posse sine metu in agris habitari; minime conuenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse. sed res haudquaquam erat populo facilis et liberis cultoribus bello absumptis et inopia seruitiorum et pecore direpto uillisque dirutis aut incensis; [9] magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigrauit. [10] mouerant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac uastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentes se urbes, agrum uastum ac desertum habere. [11] Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste tueretur: consules ex senatus consulto edixerunt ut qui ciues Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in colonias reuerterentur. principio deinde ueris et ipsi ad bellum profecti sunt. [12] Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Ueturius a Q. Claudio propraetore accepit, nouisque militibus quos ipse conscripserat suppleuit. [13] [p. 28025]in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam graue praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus quam pugna fuit, [14] et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta euasere. [15] inde in Lucanos profecti; ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (35):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matris Matutae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Neptunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Placentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Placentinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quirinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satricani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satricum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarracina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Veturius Philo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vesta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ceres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consentinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cremonensium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ignis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imber
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VESTA´LES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CREMO´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´TRICUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARRACI´NA
    • Smith's Bio, Matu'ta
    • Smith's Bio, Metellus
    • Smith's Bio, Philo, Vetu'rius
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: