Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. ceterum animus ducis rei maiori, Antio,
imminebat: id caput Volscorum, eam fuisse originem proximi belli.
[2]
sed quia nisi magno apparatu,
tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus,
[p. 224]
ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.
[3]
inter1 sermonem eius—credo rem Antiatem diuturniorem
manere dis cordi fuisse—legati ab Nepete ac Sutrio
auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem
occasionem esse ferendi auxilii memorantes. eo
vim Camilli ab Antio fortuna avertit.
[4]
namque cum
ea loca opposita Etruriae et velut claustra inde
portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid
novi molirentur, et Romanis reciperandi tuendique
cura erat.
[5]
igitur senatui cum Camillo agi placuit
ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet;
legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei
decernuntur.
[6]
quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui in Volscis erat mallet, nihil
recusavit; Valerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Valerio
in Volscos missi.
[7]
profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius
partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere,
ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium ab se arcentes.
[8]
cum Romani
auxilii adventus tum Camilli nomen celeberrimum
apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.
[9]
itaque diviso exercitu Camillus collegam in eam
[p. 226]
partem circumductis copiis quam hostes tenebant2 moenia adgredi iubet, non tam a spe3 scalis capi urbem posse quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium
intrandi sine certamine moenia haberet.
[10]
quod
cum simul utrimque factum esset ancepsque terror
Etruscos circumstaret, et moenia summa vi oppugnari et intra moenia esse hostem viderent, porta
[11?]
se quae una forte non obsidebatur trepidi uno
agmine eiecere. magna caedes fugientium et in
urbe et per agros est facta. plures a Furianis intra
moenia caesi; Valeriani expeditiores ad persequendum4 fuere, nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere.
[12]
Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus
ductus, quod per deditionem acceptum iam totum
Etrusci habebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

