previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos versos, [2?] occasionem rati duces eorum raptim agmine acto1 pervastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere. [3] ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum ad arma, concursumque in muros adque2 [p. 294] portas est, tandemque ab seditione ad bellum versi3 dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere. [4] is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum esttantus eius magistratus terror erat,—simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.

[5] dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant: [6] similem pavorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis4 ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore. [7] has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas. Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia5 tenuerint: [8] locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae; [9] quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnaverint in repetenda patria ut postero [p. 296] die ad Gabios, tunc cum effecerint ne quis hostis qui6 moenia Romana intrasset nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.

1 acto ς Sigonius: facto ω.

2 adque Gronovius: atque ω. (but A2 or A3 has written ad over in).

3 A.U.C. 374

4 iis Weissenborn: hiis A: his ω: hic D3A3ς.

5 obnoxia ω: obnoxium u Häggström.

6 A.U.C. 374

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: