Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. iam et tribuni plebis civitate aedificando
occupata contiones suas frequentare legibus agrariis
conabantur.
[2]
ostentabatur in spem Pomptinus ager,
tum primum post accisas a Camillo Volscorum res
possessionis haud ambiguae.
[3]
criminabantur multo
eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a
Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et
arma habuerint,1 incursiones eo factas;
[4]
nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec,
nisi antequam omnia praecipiant divisus sit, locum
ibi plebi fore.
[5]
haud magno opere plebem moverunt2 et infrequentem in foro propter aedificandi curam
et eodem exhaustam impensis eoque agri immemorem,
ad quem instruendum vires non essent.
[6]
in civitate plena religionum, tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur
auspicia res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus,
L. Valerius Potitus.
[7]
hic demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit; L. Papirium
C. Cornelium C. Sergium L. Aemilium iterum L.
[p. 212]
Menenium3 L. Valerium Publicolam tertium creat4 ii5 ex interregno magistratum occepere.
eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata
est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis.
[8]
tribus
quattuor ex novis civibus additae, Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis; eaeque viginti quinque
tribuum numerum explevere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

