Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
Romae haud minus
[p. 412]
terroris ac tumultus erat, quam fuerat biennio ante, cum
castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque
fuerant. neque satis constabat animis, tam audax iter
consulis laudarent vituperarentne; apparebat, quo nihil
iniquius est, ex eventu famam habiturum:
[2]
castra prope
Hannibalem hostem relicta sine duce, cum exercitu,
cui detractum foret omne quod roboris, quod floris
fuerit, et consulem in Lucanos ostendisse iter, cum
Picenum et Galliam peteret,
[3]
castra relinquentem nulla
alia re tutiora quam errore hostis, qui ducem inde
atque exercitus partem abesse ignoraret.
[4]
quid futurum,
si id palam fiat, et aut insequi Neronem cum sex
milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu
velit aut castra invadere praedae relicta sine viribus,
sine imperio, sine auspicio?
[5]
veteres eius belli clades,
duo consules proximo anno interfecti terrebant; et ea
omnia accidisse, cum unus imperator, unus exercitus
hostium in Italia esset; nunc duo bella Punica facta,
duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in
Italia esse.
[6]
quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque inpigrum ducem, per tot annos
in Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria
insignem duobus exercitibus cum clarissimis ducibus
deletis.
[7]
nam itineris quidem celeritate ex Hispania et
concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis
quam Hannibalem ipsum gloriari posse:
[8]
quippe in iis
locis hunc coegisse exercitum, quibus ille maiorem
partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset.
[9]
adiciebant etiam periti
rerum Hispaniae, haud cum ignoto eum duce C. Nerone
congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus
forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset.
[10]
omnia
maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua,
metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

