Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
Marcellus, postquam in castra reditum est,
contionem adeo saevam atque acerbam apud milites
[p. 373]
habuit, ut proelio per diem totum infeliciter tolerato
tristior iis irati ducis oratio esset.
[2]
,,dis immortalibus,
at in tali re, laudes gratesque" inquit ,,ago, quod victor
hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum
portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis
profecto eodem terrore castra, quo omisistis pugnam.
[3]
qui pavor hic qui terror, quae repente, qui et cum
quibus pugnaretis, oblivio animos cepit? nempe idem
sunt hi hostes, quos vincendo et victos sequendo
priorem aestatem absumpsistis,
[4]
quibus dies noctesque
fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec
castra ponere passi estis.
[5]
omitto ea, quibus gloriari
potestis; cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet,
referam. nempe aequis manibus hesterno die diremistis
pugnam.
[6]
quid haec nox, quid hic dies attulit? vestrae
iis copiae inminutae sunt an illorum auctae? non
equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum
Romanis militibus; corpora tantum atque arma sunt
eadem.
[7]
an, si eosdem animos habuissetis, terga vestra
vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti
ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur; vos illi hodierno die primum fugati exercitus
dedistis decus."
[8]
clamor inde ortus, ut veniam eius
diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. ,,ego vero experiar" inquit, ,,milites, et
vos crastino die in aciem educam, ut victores potius
quam victi veniam impetretis quam petitis".
[9]
cohortibus, quae signa amiserant, hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant,
destrictis gladiis discinctos destituit; et, ut postero die
omnes, equites pedites, armati adessent, edixit.
[10]
ita
contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana
fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset. postero die armati
ornatique ad edictum aderant.
[11]
imperator eos conlaudat
[p. 374]
pronuntiatque, a quibus orta pridie fuga esset, cohortesque, quae signa amisissent, se in primam
aciem inducturum;
[12]
edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque, ne prius hesternae fugae quam hodiernae
victoriae fama Romam perveniat.
[13]
inde cibo corpora
firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt, quibus excita.
rentur animi militum, in aciem procedunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

