Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
aestatis eius principio, qua haec agebantur,
[p. 379]
P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco
ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
[2]
erant coniunx
liberique eius apud Romanos; sed praeter eam causam
etiam velut fortuita inclinatio animorum, quae Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio, traxit eum.
[3]
eadem causa Indibili Mandonioque
fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum
omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi
in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.
[4]
Hasdrubal,
cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret,
suas imminui, ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret,
qua coepissent, fluerent, dimicare quam primum statuit.
[5]
Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe, quam
successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce
exercituque quam simul cum universis malebat.
[6]
ceterum, etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret,
arte quadam copias auxerat. nam cum videret nullum
esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora
classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone
navales socios terrestribus copiis addidit.
[7]
et armorum
adfatim erat, et captorum Carthagine et quae post
captam eam fecerat tanto opificum numero incluso
officinis.
[8]
cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus—iam enim et Laelius redierat ab
Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat—ducere ad hostem pergit.
[9]
per omnia pacata eunti, ut
cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis
copiis occurrerunt.
[10]
Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius
cum verecundia ac gravitate propiorque excusanti
transitionem ut necessariam, quam glorianti eam velut
primam occasionem raptam:
[11]
scire enim se transfugae
[p. 380]
nomen execrabile veteribus sociis, novis suspectum
esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si
tamen anceps odium causa, non nomen faciat.
[12]
merita
inde sua in duces Carthaginienses commemoravit
avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis
iniurias in se atque populares.
[13]
itaque corpus dumtaxat
suum ad id tempus apud eos fuisse; animum iam pridem ibi esse, ubi ius ac fas crederent coli. ad deos
quoque confugere supplices, qui nequeant hominum
vim atque iniurias pati;
[14]
se id Scipionem orare, ut
transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit;
quales ex ea die experiundo cognorit, perinde operae
eorum pretium faceret.
[15]
ita prorsus respondet facturum
Romanus nec pro transfugis habiturum, qui non
duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam
nec humani sanctum esset.
[16]
productae deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio
redduntur.
[17]
atque eo die in hospitium abducti; postero
die foedere accepta fides, dimissique ad copias adducendas. isdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis
ad hostem perventum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

