Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
degressus Appennino retro ad Placentiam
castra movit et ad decem milia progressus consedit.
postero die duodecim milia peditum, quinque equitum
adversus hostem ducit;
[2]
nec Sempronius consul—iam
[p. 55]
enim redierat ab Roma—detrectavit certamen. atque
eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;
[3]
postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum
est. primo concursu adeo res Romana superior fuit,
ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in
castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent.
[4]
Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque
positis ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.
[5]
iam
nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam
fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi
castris, signum receptui dedit.
[6]
quod ubi Hannibal
accepit laxatamque pugnam et recessum a castris vidit,
extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem
ipse cum peditum robore mediis castris erupit.
[7]
pugna
raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie
clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium
sivisset:
[8]
nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concursus fuit quam caedes, et
sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum
est.
[9]
ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit; sed maior Romanis quam
pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum
tres sunt interfecti.
[10]
secundum eam pugnam Hannibal
in Ligures, Sempronius Lucam concessit. venienti in
Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores
Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum
ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem
societatemque crederet, traduntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

