Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoue
[p. 47]
praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam
Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.
[2]
advenienti Hamilcar Gisgonis filius praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies
reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt.
[3]
postquam ab ea parte satis tutam Siciliam
censebat consul, ad insulas Vulcani, quia fama erat
stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam
hostium circa eas insulas inventus.
[4]
iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram, depopulatoque
Uibonensi agro urbem etiam terrebant.
[5]
repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem
facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in
Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium, missae traduntur.
[6]
multis simul
anxius curis exercitum extemplo in naves inpositum
Ariminum mari supero misit, Sexto Pomponio legato
cum viginti quinque longis navibus Uibonensem
agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit,
[7]
M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit. ipse conpositis Siciliae rebus decem navibus oram
Italiae legens Ariminum pervenit. inde cum exercitu
suo profectus ad Trebiam flumen conlegae coniungitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

