Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47.
hoc primum cum Hannibale proelium
fuit; quo facile apparuit equitatu meliorem Poenum
esse et ob id campos patentis, quales sunt inter Padum
Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse.
[2]
itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum
est, ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias
traiceret.
[3]
prius Placentiam pervenere, quam satis sciret
Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos
moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit. transire pontem non potuit, ut extrema
resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente.
Coelius auctor est Magonem cum equitatu
[4]
et Hispanis
peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem
per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis
in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis.
ea peritis amnis eius vix fidem fecerint;
[5]
nam neque
equites armis equisque salvis tantam vim fluminis
superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnis inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu
Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset.
[6]
potiores apud me auctores
sunt, qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites et Hispanorum
expeditos praemissos.
[7]
dum Hannibal, circa flumen
legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit gravius
peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu
fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.
[8]
Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit et postero die in conspectu
hostium acie derecta potestatem pugnae fecit.
[p. 44]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

