Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
certatum tamen suadenda dissuadendaque lege
inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium
Murem.
[2]
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis, quae pro lege Licinia quondam contraque eam
dicta erant, cum plebeis consulatus rogabatur, disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem,
qualem eum multi,
[3]
qui in contione erant, viderant,
incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se
habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
[4]
tum P. Decium consulem purum piumque deis inmortalibus visum, aeque ac si T. Manlius collega eius
devoveretur;
[5]
eundem P. Decium, qui sacra publica
populi Romani faceret, legi rite non potuisse? id esse
periculum, ne suas preces minus audirent di quam Ap.
Claudi? castius eum sacra privata facere et religiosius
deos colere quam se?
[6]
quem paenitere votorum, quae
pro re publica nuncupaverint tot consules plebei, tot
dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella?
numerarentur duces eorum annorum,
[7]
quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint; numerarentur triumphi: iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere.
[8]
pro certo habere, si quod repens
bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque
Romano in patriciis quam in plebeis ducibus.
'quod cum ita se habeat,
[9]
cui deorum hominumve
indignum videri potest' inquit 'eos viros, quos vos
sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga
picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias
feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
[10]
qui Iovis optimi maximi ornatu decoratus curru aurato
[p. 571]
per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non
conspicietur cum capide ac lituo, non capite velato
victimam caedet auguriumve ex arce capiet?
[11]
in cuius
imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus
aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum
adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?
[12]
equidem
— pace dixerim deum—eos nos iam populi Romani
beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris, quam acceperimus, et
deorum magis quam nostra causa expetamus, ut, quos
privatim colimus, publice colamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

