Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt.
[p. 602]
Samnium ambobus decreta provincia est,
[2]
quia tres
scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus fama erat.
[3]
Postumium valetudo adversa Romae
tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes
— ita enim placuerat patribus—nondum egressos opprimeret.
[4]
velut ex conposito ibi obvium habuere hostem, ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi
Romani fines Samnitem prohiberent.
[5]
cum castra castris
conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet, ausi Samnites sunt—tantum desperatio ultima
temeritatis facit—castra Romana oppugnare, et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen
haud omnino vanum fuit.
[6]
nebula erat ad multum diei
densa adeo, ut lucis usum eriperet, non prospectu
modo extra vallum adempto, sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu.
[7]
hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et
eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam
in porta segniter agentem vigilias perveniunt.
[8]
inproviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit.
[9]
ab tergo castrorum decumana porta impetus
factus; itaque captum quaestorium quaestorque ibi L.
Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

