Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere: Etruscum adversae belli res et
indutiae quietum tenebant;
[2]
Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat.
[3]
Romae quoque plebem quietam, ut exoneratam,
deducta in colonias multitudo praestabat. tamen, ne
undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter
primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis
plebis Q. et Cn. Ogulniis,
[4]
qui undique criminandorum
patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam
alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt,
qua non infimam plebem accenderent, sed ipsa capita
plebis,
[5]
consulares triumphalesque plebeios, quorum
honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
[6]
rogationem ergo promulgarunt,
ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum,
quattuor pontifices, quinque augures de plebe omnes
adlegerentur.
[7]
quem ad modum ad quattuor augurum
numerum, nisi morte duorum, id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet inparem
numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes,
Titienses,
[8]
Luceres, suum quaeque augurem habeant
aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt, cum ad
quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in
singulas essent, expleverunt.
[9]
ceterum, quia de plebe
adlegebantur, iuxta eam rem aegre passi patres, quam
cum consulatum vulgari viderent.
[10]
simulabant ad deos
id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros, ne
sacra sua polluantur; id se optare tantum, ne qua in
[p. 570]
rem publicam clades veniat.
[11]
minus autem tetendere,
adsueti iam tali genere certaminum vinci; et cernebant adversarios non id, quod olim vix speraverint,
adfectantes, magnos honores, sed omnia iam, in quorum spem dubiam erat certatum, adeptos, multiplices
consulatus censurasque et triumphos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

