previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [p. 28031] et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat. [2] et procedente iam die uires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent raptim in aciem exire; [3] et ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incucurrerunt; [4] ad medias acies aliquanto serius peruenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent. [5] itaque steterunt scutis innixi. iam super cetera elephanti etiam tumultuoso genere pugnae equitum uelitumque et leuis armaturae consternati e cornibus in mediam aciem sese intulerant. [6] fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen seruantes haud secus quam si imperio ducis cederet integra acies. [7] sed cum eo ipso acrius ubi inclinatam sensere rem uictores se undique inueherent, nec facile impetus sustineri posset quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal ab tergo esse colles tutumque receptum si modice se reciperent clamitans, [8] [9] [p. 28032]tamen uincente metu uerecundiam cum proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt. [10] ac primo consistere signa in radicibus collium ac reuocare in ordines militem coeperant cunctantibus in aduersum collem erigere aciem Romanis; deinde ut inferri impigre signa uiderunt, integrata fuga in castra pauidi compelluntur. [11] nec procul uallo Romanus aberat; cepissetque tanto impetu castra nisi ex uehementi sole, qualis inter graues imbre nubes effulget, tanta uis aquae deiecta esset ut uix in castra sua receperint se uictores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. [12] Carthaginienses, quamquam fessos labore ac uolneribus nox imberque ad necessariam quietem uocabat, [13] tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis uallibus congestis augent uallum, munimento sese quando in armis parum praesidii foret defensuri; [14] sed transitio sociorum fuga ut tutior mora uideretur fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est; [15] [p. 28033]is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano; [16] et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra mouet.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: