4. hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas
dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non
solum licuisse1 sed etiam decuisse fateamur2?
[9]
quid enim
abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et3
concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus
extremum principium habuit bellorum atque imperiorum
maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra
viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos
quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot
sunt in rerum natura genera bellorum. an ingenium? quin4
etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites
eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna
cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini
quam deae tribueretur. an pudor, an integritas, an religio
in eo, an diligentia umquam requisita est? quem provinciae
nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae
gentes5 castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt,
sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?
quid dicam de auctoritate?
[10]
quae tanta est quanta in his6
tantis virtutibus ac laudibus esse debet. cui senatus populusque
Romanus amplissimae7 dignitatis praemia dedit non
postulanti, imperia vero8 etiam recusanti, huius de facto,
iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod
fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit—
contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem
et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae9, nonne
vobis10?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 licuisse (Lamb.) ... decuisse Klotz: decuisse ... debuisse P2 rell.
2 sic agere ... fateamur om. P, suppl. manus eiusdem fere aetatis, quae pr. constat scripsit, dein corr. constet: constitit Hb ed. R.: constiterit k
3 ei Lamb.: et codd.
4 quin Hbς: inquid (ex inquid) s. inquit P all.: cui Madv., del. eius ante consiliorum
5 ultimae gentes cod. Car. Steph. et Graevius: ult** regentes P (alterae Hςb2): ultra regentes BGE: exterae gentes b Angelius
6 his BH all.: iis PG
7 amplissima Paul
8 vero Manut.: verum codd. (i.e. non postulanti imperia, verum etiam rec.)
9 rei publicae codd.: populo Romano edd.
10 non nobis Garat., Muell., improb, Zielinsk.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

