3. Donatus igitur est ob
eas causas a Cn. Pompeio civitate. id accusator non negat,
sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena
quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi1
famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi
imperatoris factum condemnari volunt. ergo in iudicium
caput Corneli, factum Pompei vocatur. hunc enim in ea
civitate in qua sit2 natus honestissimo loco natum esse concedis,
et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in
nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum,
nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem
fuisse. haec sunt omnia cum plena laudis tum propria
Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum.
[7]
Vbi igitur est
crimen? quod eum Pompeius civitate donavit. huius3
crimen? minime, nisi honos ignominia putanda est. cuius
igitur? re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui
donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem
praemio adfecisset, quin4 etiam si virum bonum sed non ita
meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum
diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis
eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.
[8]
nunc
vero quid dicitur? quid ait5 accusator? fecisse Pompeium
quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id
factum ab eo diceret quod non oportuisset. est enim6
aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non
licet, certe non oportet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

