[61]
voluimus quaedam, contendimus, experti
sumus: obtenta non sunt. dolorem alii, nos luctum
maeroremque suscepimus. cur ea quae mutare non possumus
convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus
et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero
dierum novo1: idem in angustiis aerari victorem exercitum
stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege
Sempronia succedendum non censuit. harum ego sententiarum
et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae
pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae
temporibus et concordiae convenire. non idem aliis
videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. reprendo2
neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis
puto sententiam3 tamquam aliquod navigium4 atque
cursum5 ex rei publicae tempestate moderari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

