7. primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant,
temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem
ferre possitis. iubet enim tribunum plebis qui
eam legem tulerit creare xviros per tribus xvii, ut, quem
viiii tribus fecerint, is xvir sit.
[17]
hic quaero quam ob
causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut
populus Romanus suffragio privaretur. totiens legibus
agrariis curatores constituti sunt iiiviri, vviri, xviri;
quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per
xxxv tribus creati sint. etenim cum omnis potestates,
imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci
convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad
populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi
deligant quem populo Romano maxime consulturum putent,
et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium
impetrandum munire possit. hoc tribuno plebis
potissimum venit in mentem, populum Romanum universum
privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione
iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam
libertatem vocare.
[18]
'“item”,' inquit, '“eodemqve modo”,'
capite altero, '“vt comitiis pontificis maximi.”' ne hoc
quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut,
quem per populum creari fas non erat propter religionem
sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti
voluerint populo supplicari. atque hoc idem de ceteris
sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus,
tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non
poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui
esset factus, is a conlegio cooptaretur.
[19]
videte quid intersit
inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum,
et P. Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam
vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod
per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus
est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret,
populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium
fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei qui
populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo
beneficium quam darent, id totum eripere vobis atque
e manibus extorquere conatus est. ille, quod dari populo
nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod
adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere
conatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

