2. nam profecto, si recordari volueritis
de novis hominibus, reperietis eos qui sine repulsa
consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione
esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores
fuissent, aliquanto serius quam per aetatem ac per leges
liceret; qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse
factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus de quibus
meminisse possimus, qui consulatum petierim cum
primum licitum sit, consul factus sim cum primum petierim,
ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad
alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis
precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur.
est illud amplissimum quod paulo ante commemoravi,
[4]
Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me
multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod
anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse
illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem
tacitae libertatis, sed vocem vivam prae vobis indicem
vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. itaque
me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi
vestri concursus, neque singulae voces praeconum, sed
una vox universi populi Romani consulem declaravit.
hoc ego tam insigne,
[5]
tam singulare vestrum beneficium,
Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam
duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque
multo magis. versantur enim, Quirites, in animo meo
multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem
neque diurnae neque nocturnae quietis impertiunt, primum
tuendi consulatus, quae cum omnibus est difficilis et magna
ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla
venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur;
non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum
subsidium nobilitatis ostenditur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

