20. is videlicet, ante quam veniat in
Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam
exemplum ab istis compositum esse arbitror: '“P. Servilivs
Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d. Cn. Pompeio Cn. f.”'
non credo ascripturum esse '“Magno”,' non enim videtur id
quod imminuere lege conatur concessurus verbo. '“te volo
cvrare vt mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve
addvcas, dvm eos agros qvos tv tvo labore cepisti
ego mea lege vendam.”' an Pompeium non adhibebit?
in eius provincia vendet manubias imperatoris? ponite
ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque
hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus
auctionantem.
[54]
neque in hoc solum inest contumelia, quae
vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello
nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante
non modo venierit verum locata sit. plus spectant
homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum
sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium
rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia
non solum illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exercitum
pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius
exercitu, copiis, gloria detrahi posse. putant, si quam spem
in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum
commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum
rerum omnium potestatem ad xviros esse translatam.
[55]
patior
non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam impudentis
qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse
contemptum ut haec portenta me consule potissimum
cogitarent.
atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur
xviris ut vendant '“qvibvscvmqve in locis.”' O perturbatam
rationem, o libidinem effrenatam, o consilia
dissoluta atque perdita!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

