[19]
Caesaris enim incredibilis ac divina virtus
latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem
tamen1 ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque
falso diceret2 in sanctissimum adulescentem3, ea vere
recidere in memoriam pueritiae suae. ingressus urbem est
quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente
populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum
se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die
innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius
delata4 quam scripta sunt5. rediit ad milites; ibi6 pestifera
illa Tiburi7 contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium;
parata de circumscribendo adulescente sententia
consularis, cum repente—nam8 Martiam legionem Albae
consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius. quo
perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare:
egressus est non viis, sed tramitibus paludatus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

