[113]
utinam
salvis nobis! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis
consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus.
etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia
describo nimium diu debet populo Romano tertiam
pensionem. habet populus Romanus ad quos gubernacula
rei publicae1 deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi
omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica,
quae se adhuc tantum modo ulta2 est, nondum recuperavit.
habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos
paratos defensores. quam volent illi cedant otio consulentes;
tamen a re publica revocabuntur. et nomen pacis dulce
est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum
interest. pax est tranquilla libertas, servitus postremum
malorum omnium, non modo bello sed morte etiam
repellendum3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

