[18]
quod si quis de contentione
principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit,
si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in
viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re
publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties?
aut1, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos
invitabis? nollem, primum rei publicae causa,
deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur,
quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset2 optatius?
ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan
possim et libenter.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

