[7]
vos autem, patres conscripti,
si M. Brutum deserueritis et1 prodideritis, quem tandem
civem umquam ornabitis, cui favebitis2? nisi forte eos qui
diadema imposuerint conservandos, eos qui regni3 nomen
sustulerint deserendos putatis. ac de hac quidem divina
atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria
omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata
est. tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem,
tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum
praetor urbanus4 esset, urbe caruit, ius non dixit, cum
omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu
cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri
solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse,
absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens
manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique
Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam
patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

